HISTORIA LIBRI JOSUE

CAPUT I: De Josue

#Jos. I#Num. XXVII

Factum est autem post mortem Moysi, et quiescente luctu populi, qui pro eo factus est, locutus est Dominus ad Josue filium Nun. Moyses servus meus mortuus est. Surge et transi Jordanem hunc, tu et omnis populus tecum; sicut fui cum Moyse, ero et tecum. Eadem quae Moysi promiserat, eisdem fere verbis promisit ei, et eosdem terminos terrae promissionis descripsit. Et nota quia cum dixit, Moyses mortuus est, suggillavit errorem quorumdam dicentium Moysen raptum cum Elia esse, et Enoch, quoniam nullum vestigium mortis ejus relictum est. Quod autem addidit, servus meus, destruit et aliorum errorem dicentium Moysen damnatum aeternaliter, propter aquas contradictionis. Quod vero dixit, surge, locutio est, et non sensus. Non enim credendus esset sedisse, vel jacuisse cum loqueretur ei Dominus. Tunc praecepit Josue populo per praecones: Praeparate vobis cibaria, quoniam post diem tertium transibitis Jordanem. Quod de cibariis aliis quam manna intelligendum est, quod in tertium diem reservari non poterat. Hoc de humano consilio dixit Josue. Neque enim transierunt Jordanem, usque in diem septimum. Exploratores enim quos tunc misit, per triduum morati sunt. post quorum reditum triduo exspectavit populus diminutionem aquarum, et praeparavit sibi cibaria juxta mandatum Josue. Permisit ergo Dominus, ut ait Augustinus, errare Josue, ne deinceps simile aliquid sine divino consilio aggrederetur, praesertim cum Dominus dixisset Moysi in electione ejus, Josue succedet tibi, pro eo si quid agere voluerit, Eleazar consulet Dominum. Quod autem erraverit patet. Ignorabat enim utrum in tertium diem nubes attolleretur, sine cujus motu non moverentur castra. Quidam tamen asserunt hoc per anticipationem dictum, nec mandatum esse a Josue, donec redierunt nuntii.